Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 5.14.1 | Cic. Fam. 5.14.2 (English) | >>Cic. Fam. 5.15.1 |
5.14.1
sin autem , sicut hinc discesseras , lacrimis ac tristitiae te tradidisti , doleo , quia doles et angere , non possum te non , si concedis , quod sentimus , ut liberius dicamus , accusare . quid enim ? tu solus aperta non videbis , qui propter acumen occultissima perspicis ? tu non intelleges te querelis cotidianis nihil proficere ? non intelleges duplicari sollicitudines , quas elevare tua te prudentia postulat ?
5.14.3
quod si non possimus aliquid proficere suadendo , gratia contendimus et rogando , si quid nostra causa vis , ut istis te molestiis laxes et ad convictum nostrum redeas atque ad consuetudinem vel nostram communem vel tuam solius ac propriam . cupio non obtundere te , si non delectare nostro studio , cupio deterrere ne permaneas in incepto . nunc duae res istae contrariae me conturbant , ex quibus aut in altera mihi velim , si potes , obtemperes aut in altera non offendas . vale .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 5.14.1 | Cic. Fam. 5.14.2 (English) | >>Cic. Fam. 5.15.1 |